Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.7.1 | Cic. Fam. 6.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.7.5 |
6.7.1
nemo nostrum est , ut opinor , quin vota victoriae suae fecerit , nemo , quin , etiam cum de alia re immolaret , tamen eo quidem ipso tempore , ut quam primum Caesar superaretur , optarit . hoc si non cogitat , omnibus rebus felix est ; si scit et persuasus est , quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra suam voluntatem , cum ignorit omnibus qui multa deos venerati sint contra eius salutem ?
6.7.3
sed ut eodem revertar , causa haec fuit timoris : scripsi de te parce medius fidius et timide non revocans me ipse sed paene refugiens . genus autem hoc scripturae non modo liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat ? solutum existimatur esse alteri male dicere (tamen cavendum est ne in petulantiam incidas ), impeditum se ipsum laudare , ne vitium adrogantiae subsequatur , solum vero liberum alterum laudare , de quo quicquid detrahas , necesse est aut infirmitati aut invidiae adsignetur . ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit ; nam quod praeclare facere non poteram , primum erat non attingere , secundum beneficium quam parcissime facere . sed tamen ego quidem me sustinui ;
multa minui , multa sustuli , complura ne posui quidem . quem ad modum igitur , scalarum gradus si alios tollas , alios incidas , non nullos male haerentis relinquas , ruinae periculum struas , non ascensum pares , sic tot malis tum
vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre ?
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.7.1 | Cic. Fam. 6.7.3 (English) | >>Cic. Fam. 6.7.5 |